Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.8.10 Cic. Fam. 3.9.1 (English) >>Cic. Fam. 3.9.4

Scr. Laudiceae paulo post x K. Mart. a. 704 (50). CICERO APPIO PVLCHRO S.

3.9.1

vix tandem legi litteras dignas Ap. Claudio, plenas humanitatis, offici, diligentiae. aspectus videlicet urbis tibi tuam pristinam urbanitatem reddidit; nam quas ex itinere ante quam ex Asia egressus es ad me litteras misisti, unas de legatis a me prohibitis proficisci, alteras de Appianorum aedificatione impedita, legi perinvitus; itaque conscientia meae constantis erga te voluntatis rescripsi tibi subiratus. Iis vero litteris lectis, quas Philotimo, liberto meo, dedisti, cognovi intellexique in provincia multos fuisse, qui nos, quo animo inter nos sumus, esse nollent, ad urbem vero ut accesseris vel potius ut primum tuos videris, cognosse te ex iis, qua in te absentem fide, qua in omnibus officiis tuendis erga te observantia et constantia fuissem. itaque quanti illud me aestimare putas, quod est in tuis litteris scriptum, si quid inciderit, quod ad meam dignitatem pertineat, etsi vix fieri possit, tamen te parem mihi gratiam relaturum? tu vero facile facies; nihil est enim quod studio et benevolentia vel amore potius effici non possit.

3.9.2 ego, etsi ipse ita iudicabam et fiebam crebro a meis per litteras certior, tamen maximam laetitiam cepi ex tuis litteris de spe minime dubia et plane explorata triumphi tui, neque vero ob eam causam, quo ipse facilius consequerer (nam id quidem Ἐπικούρειον est), sed mehercule quod tua dignitas atque amplitudo mihi est ipsa cara per se. qua re, quoniam pluris tu habes quam ceteri, quos scias in hanc provinciam proficisci, quod te adeunt fere omnes, si quid velis, gratissimum mihi feceris, si ad me, simulatque adeptus eris quod et tu confidis et ego opto, litteras miseris. 'longi subselli,' ut noster Pompeius appellat, iudicatio et mora si quem tibi item unum alterumve diem abstulerit (quid enim potest amplius?), tua tamen dignitas suum locum obtinebit; sed, si me diligis, si a me diligi vis, ad me litteras, ut quam primum laetitia adficiar, mittito.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.8.10 Cic. Fam. 3.9.1 (English) >>Cic. Fam. 3.9.4

Powered by PhiloLogic